Full text:
Benedictus dominus qui visitavit
Genre:
Usual feast:
CAO:
1722
CAO concordances:
C
- Log in to post comments
| h04285a ANTV | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum pophetarum suorum qui a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati | Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per visceram misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbrae mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| 001725 A | Benedictus dominus quia visitavit plebem suam et benedictus deus meus qui liberavit eum de tenebris et umbra mortis alleluia |
| g01005 Ca | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum ejus salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibisenim ante faciem domini parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| a00071 A | Benedictus dominus qui per angelum salutis visitavit plebem et civitatem nostram et liberavit eam de manu omnium qui oderunt nos et direxit pedes nostros in viam pacis |
| a06773 A | Benedictus dominus deus Israel qui elegit te in matrem genitricis suae et benedictum eloquium tuum et benedicta tu quae filiam peperisti cuju fructus visitavit et fecit redemptionem plebis suae |
| h04441 VAR | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum quae ab evo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| h04643 CaH | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria |
| AH47286 Sa | A Sanctus Perpetuo numine cuncta regens | B Sanctus Regna patris disponens jure parili | C Sanctus Consimilis qui bona cuncta nutris | Dominus Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | D 0 deitas clemens servorum suscipe laudes | Benedictus qui venit in nomine Domini Osanna in excelsis |
| 600303 R | Benedictus sit dominus deus omnis gratiae qui coronavit ad portas paradisi hodie pauperculam sed exortam regum ex progenie |
| 920030 PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino |