Alleluia | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via | Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere
Via veritas et vita qui est sanctorum medella [...] propterea et ipsi festinant exire de mundo ut accipiant coronas de lapidibus pretiosis ornatas alleluia
O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula