Surrexit sicut dixit dominus alleluia euntes dicite discipulis quia Jesus surrexit a mortuis et ecce praecedet vos in Galilea alleluia alleluia alleluia alleluia
Maria et Martha dum venissent ad monumentum angeli splendentes apparuerunt dicentes quid quaeritis viventem cum mortuis non est hic venite et videte locum ubi jacuit cito euntes dicite discipulis surrexit Christus qui creavit omnia et misertus est nobis humano generi alleluia