| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea | h02745 | ANT |
| Contrititum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea | Factus sum sicut vir ebrius et quasi homo madidus a vino | A facie domini et a facie verborum sanctorum ejus | Quia adulteriis repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti | Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis | Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait dominus | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris | Impellentur enim et corruent in ea | Auferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait dominus | h04699 | CaH |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| In finem psalmus David | Cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee | Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam | Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper | Tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris | Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea | Ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi | Asperges me hyssopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor | Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata | Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis | Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me | Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur | Libera me de sanguinibus deus deus salutis meae et exsultabit lingua mea justitiam tuam | Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam | Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis | Sacrificium deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum deus non despicies | Benigne fac domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Jerusalem | Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta tunc imponent super altare tuum vitulos | 920050 | PS |