| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat ne avertas faciem tuam ne avertas faciem tuam a me | g01543.1 | Of |
| Domine ad te clamavi exaudi me intende voci orationis meae dum oravero ad te | h01567 | ANT |
| Defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt domine velociter et exaudi me alleluia | h00694 | PRLG |
| Clementissime exaudi domine populum tuum | 001831 | A |
| Domine deus qui conteris bella ab initio eleva manum tuam super gentes quae cogitant servis tuis mala et exaudi preces servorum tuorum | 002338 | A |
| Exaudi nos in die qua invocaverimus nomen tuum domine | 002771 | A |
| Inclina aurem tuam domine et exaudi nos qui salvos facis sperantes in te | 003314 | A |
| Exaudi domine placare domine intende et fac ne moreris propter temet ipsum deus meus | h03184 | ANT |
| Exaudi orationem meam domine ... | 006154zb | V |
| Exaudi deus deprecationem meam intende orationi meae a finibus terrae ad te clamavi domine | 006685 | R |
| Usquequo domine oblivisceris me in finem quousque avertis faciem tuam a me respice et exaudi me domine deus meus | h04293 | ANT |
| Indulgentiam et dicitur ab omnibus non plus et duobus vicibus hic es plenus silentiam datur et accedens Christus ad altare orate silentio hanc orationem magestatis tuae omnes per deus et in carne des tuus adhuc es antes hic non responditur amen alium in gemite patris resurrectionis me non rex posseritur amen quo explicita descendit Christus ad locum ubi penitentes orantes pavimento adherens et dicit hanc os exaudi domine supplicam preces ista explicita non responditur amen quam hoc fuerit explicitum simul omnes propriis domus revertantur | h04465 | VAR |
| Usquequo exaltabitur inimicus meus super me respice et exaudi me domine deus meus | 007811 | R |
| Dicamus omnes domine exaudi | Aegris tribue medicinam egentibus dona substantiam | Eripe cunctos oppressos et conpenditor solve | Peregrinantibus prosperare patriae redde captivos | Dona veniam peccatorum et dele culpas scelerum | h04652 | PRCS |
| Domine salvum fac regem et exaudi nos in die quacumque invocaverimus te | a07654 | W |
| Alleluia Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | g01219 | Al |
| Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | g00740a | InV |
| Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | g02209a | InV |
| Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui exaudi domine intende ne tardaveris quia nomen tuum sanctum invocatum est super nos alleluia | 003315.1 | A |
| Intende voci orationis meae domine quoniam ad te orabo deus exaudi vocem meam | h00061 | PRLG |
| Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | g00488a.1 | InV |
| Domine exaudi orationem populi alleluia et da benedictionem tuam plebi tuae sicut jurasti alleluia alleluia alleluia alleluia | h00531 | PRLG |
| Exaudi domine vocem meam quam clamavi ad te miserere mei et exaudi me | h01569 | ANT |
| Exaudi domine * | h01567a | ANTV |
| Aperi caelos tuos et da pluviam super terram domine confitentes te deprecamur Christe rex exaudi nos iram tuam averte et libera nos | h02409 | ANT |
| Sanctificavit rex templum domini et accedens quoram tabernaculum foederis domini oravit dicens tu domine deus fecisti cum patre meo misericordiam et constituisti me regem pro eo da ergo mihi sapientiam et intelligentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar et nunc domine deus firmetur sermo tuus quem locutus es ut aperias oculos tuos super domum istam jugiter et dum confessi fuerimus nomini tuo in loco isto exaudi de caelo domine et dimitte peccata populo tuo alleluia alleluia | h02521 | RS |
| Dominator domine caelorum et terrae rex universae creaturae tuae exaudi orationem servorum tuorum | 002323 | A |
| Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui exaudi domine propitiare domine intende ne tardaveris quia nomen sanctum tuum invocatur super nos alleluia | 003315 | A |
| Qui caelorum contines thronos et abyssos intueris domine rex regum montes ponderas terram palmo concludis exaudi nos domine in gemitibus nostris | 004460 | A |
| Respice et exaudi me domine deus meus illumina oculos meos | 004623 | A |
| Ne despexeris deprecationem meam intende in me et exaudi me domine | h03741 | ANT |
| Velociter exaudi me domine quia defecerunt sicut fumus dies mei | 007820 | R |
| Domine exaudi vocem meam alleluia | h04519a | LDOFV |
| Dicamus omnes domine exaudi | Concede ecclesiae tuae pacem poram tranquillitatem | Hujus urbis subsidium praebe et nobis propitiare | Aufer jugum captivitatis jubem pestis et egestatis | h04653 | PRCS |
| Templum hoc sanctum ingredientes rex pie exaudi domine | 100271 | I |
| Exaudi domine * | h04412i | CLMOV |
| Exaudi Domine populum tuum toto tibi prostratum et irriga terram salutis tuae ut arida restaures dextera tua Dominus Deus noster | a07660 | A |
| Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus ut audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitia et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum et David servi tui | h04223a.1 | ANTV |
| Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur | 920101 | PS |
| Dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem orationis meae | g00937 | V |
| Oravi deum meum ego Daniel dicens exaudi domine preces servi tui illumina faciem tuam super sanctuarium tuum et propitius intende populum istum super quem invocatum est nomen tuum deus | g01220 | Of |
| Alleluia De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam | g01256 | Al |
| Alleluia Benedic domine domum istam quam aedificavi nomini tuo venientium in loco isto exaudi preces in excelso solio gloriae tuae ut cuncta se beneficia laetentur impetrasse | g02511 | Al |
| Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | g00873b | InV |
| Kyrie eleison Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis sancta dei genetrix ora pro nobis sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis sancte Gabriel ora pro nobis sancte Raphael ora pro nobis omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis Sancte Petre ora pro nobis sancte Paule ora pro nobis sancte Andrea ora pro nobis sancte Johannes evangelista ora pro nobis omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis sancte Laurenti ora pro nobis sancte Vincenti ora pro nobis omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis sancte Nicholae ora pro nobis sancte Ywi ora pro nobis sancte Machute ora pro nobis omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis sancta Edytha ora pro nobis Sancta Edytha sancte ora pro nobis sancta Katerina ora pro nobis omnis chorus virginum orent pro nobis omnes omnes sancti orate pro nobis omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine ab omni malo libera nos domine ab insidiis diaboli libera nos domine per sancta nativitatem tuam libera nos domine per passionem et sanctam crucem tuam libera nos domine per piissimam mortem tuam libera nos domine per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine per spiritum paraclitum libera nos domine in die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos ut pacem nobis dones te rogamus audi nos ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos Mariae atque sancte Edythae conservare digneris te rogamus audi nos ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | 909041.1 | Li |
| Exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te domine | h01570 | ANT |
| Domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te alleluia | h00704 | PRLG |
| Anima mea velud terra sine aqua alleluia defecit spiritus meus domine exaudi me alleluia alleluia alleluia | h01137 | ALL |
| Exclamavi in toto corde meo exaudi me domine | h01292 | ALL |
| Domine exaudi orationem meum et clamor meus ad te veniat | g02646a | InV |
| Ad te domine clamavi deus meus ne sileas me exaudi vocem deprecationis meae dum oravero ad te alleluia | h01451 | SNO |
| De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes adorationem servi tui alleluia | h01631 | SNO |
| Adonai domine deus magne et mirabilis qui dedisti salutem in manu feminae exaudi preces servorum tuorum | 001286 | A |
| Dominator domine rex universae creaturae tuae exaudi orationem servorum tuorum et dextera tua glorificetur in nobis | 002324 | A |
| Inclina domine aurem tuam et exaudi me | 003316 | A |
| Domine exaudi vocem meam | h00056a | LDOFV |
| Exaudi domine preces nostras et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum propter temet ipsum inclina deus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide habitationem gloriae tuae | h03185 | ANT |
| Rogamus te rex saeculorum deus sancte jam miserere peccavimus tibi | Audi clamantes pater altissime et quae precamur clemens ac tribue exaudi nos domine | Bone redemptor supplices quaesumus te toto corde flentes requirimus assiste propitius | Emitte manum tuam deus omnipotens et invocantes potenter protege Exulto piisime | Fertilitatem et pacem tribue veniclae bella et famem cohibe redemptor sanctissime | Indulge lapsis indulge perditis dimitri moxum ablue crimina acclines tu libera | Gemitur vide fletus intellege extende manu peccantes redime salvator omnipotens | h03411 | PRCS |
| Intende voci orationis meae domine quoniam ad te orabo deus exaudi vocem meam | h03559 | ANT |
| De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam | 007368za | V |
| Miserere miserere domine miserere miserere domine | Nos peccamus te rogamus domine | Te oramus te precamus domine | Peccatores tu exaudi domine | Pro captivis te rogamus domine | Pro infirmis te rogamus domine | Pro defunctis te rogamus domine | Pro orfanis te rogamus domine | Pro pupillis te rogamus domine | Pro errantes te rogamus domine | h04638 | PRCS |
| Dicamus omnes domine exaudi | Creverunt iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis | Defecit prae amaritudine vita nostra consummata est in dolore cor nostrum | Cooperuit nube temetipsum ut non adiret te oratio nostra | h04654 | PRCS |
| Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | 600485a | V |
| In finem in carminibus psalmus David | Cum invocarem exaudivit me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam | Filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium | Et scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum dominus exaudiet me cum clamavero ad eum | Irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris compungimini | Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in domino multi dicunt quis ostendit nobis bona | Signatum est super nos lumen vultus tui domine dedisti laetitiam in corde meo | A fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt | In pace in idipsum dormiam et requiescam | Quoniam tu domine singulariter in spe constituisti me | 920004 | PS |
| In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus | 920053 | PS |
| Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus | 920129 | PS |
| Cum invocarem te exaudisti me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti me miserere mihi domine et exaudi orationem meam | g00697 | Cm |
| De profundis clamavi ad te domine domine exaudi orationem meam de profundis clamavi ad te domine | g01257 | Of |
| Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat | g01543 | Of |
| Alleluia Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus | g01645 | Al |
| Domine exaudi orationem et clamor | g00883a | CmV |
| Anima in angustia posita spiritus estuans clamavit ad te exaudi domine et miserere nobis quia peccavimus ante te | a01164 | A |
| Alleluia domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te alleluia | h00029 | PRLG |
| Divinae pacis et indulgentiae munere supplicantes ex toto corde et ex tota mente precamur te | Domine miserere | Pro ecclesia tua sancta catholica quae hic et per universum orbem diffusa est precamur te | Domine miserere | Pro antistite nostro illo et omni clero ejus omnibusque sacerdotibus ac ministris precamur te | Domine miserere | Pro imperatore nostro illo et omni exercitu eorum precamur te | Domine miserere | Pro pace ecclesiarum vocatione gentium et quiete populorum precamur te | Domine miserere | Pro civitate hac et conversatione ejus omnibusque habitantibus in ea precamur te | Domine miserere | Pro aerum temperiae ac fructuum foecunditate terrarum precamur te | Domine miserere | Pro virginibus viduis orphanis captivis ac poenitentibus precamur te | Domine miserere | Pro navigantibus inter agentibus in carceribus in vinculis in metallis in exsiliis constitutis precamur te | Domine miserere | Pro his qui diversis infirmitatibus detinentur quique spiritibus vexantur immundis precamur te | Domine miserere | Pro his qui in sancta tua ecclesia catholica fructus misericordiae largiuntur precamur te | Domine miserere | Exaudi nos deus in omni oratione atque deprecatione nostra precamur te | Domine miserere | a02438 | Li |
| Rex meus et deus meus ad te orabo domine mane exaudi vocem meam | h03890.1 | MT |
| Audi domine preces nostras et cunctorum voces orantium in isto loco deus de caelo exaudi | h02483 | ANT |
| Inclina domine aurem tuam mihi et exaudi verba mea | 003317 | A |
| Benedic domine domum istam quam aedificavi nomini tuo venientium in loco isto exaudi preces in excelso solio gloriae tuae | 006235 | R |
| Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat | 007331a | V |
| Dicamus omnes domine exaudi | Deus ne peccata nostra consueta pietatis tuae misericordiam vincant | Deus qui malori benignitate misereris quam nos facilitate peccamus | Intende quaesumus confitentes et consolare merentes | h04655 | PRCS |
| Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum | a07512 | Ca |
| GLORIA .. VOLUNTATIS Laudat in excelsis caelum terramque regentenm angelicus coetus laudat et omnis homo LAUDAMUS TE Te benedicit ovans angelorum celsa potestas et mortalis homo te benedicit ovans BENEDICIMUS TE Te veneranter adorant cuncta caterva polorum te tellus pelagus laudat adorat amat ADORAMUS TE Glorificant Dominum rutilantia sidera caeli glorificant te rex cuncta creata tua GLORIFICAMUS TE Grates immensas cogit xx [reddit tibi caelicus ordo??] et tibi Domino sic bo xxxxxxx AGIMUS TIBI .. TUAM [O pater] omnipotens o pulchri conditor orbis O rex caelorum parce tuo populo DOMINE DEUS ..OMNIPOTENS O fili patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam DOMINE FILI .. JESU CHRISTE .. FILIUS PATRIS Qui dampnas mundi damnati crimina damna nostra tuis tribue bona cuncta bone QUI TOLLIS .. NOBIS Qui super astra sedes ad dextram patris in alto Rex caelo famulis tu miserere [tuis] QUI SEDES..NOBIS Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Tu solus Dominus dominans caelestia regna dextra terrarum et tua sceptra tenens TU SOLUS DOMINUS Tu solus regnum princeps altissimus orbis Quem totus laudat glorificatque Deus TU SOLUS ALTISSIMUS .. AMEN | ah47170.1 | Tp |
| In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine | 920054 | PS |
| Da pacem domine sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur exaudi preces servi tui et plebis tuae Israel | g01229 | In |
| Ne nos demergat tempestas aquae neque absorbeat profundum exaudi nos domine quoniam benigna est misericordia tua super nos | 003925.1 | A |
| Anima mea velut terra sine aqua alleluia defecit spiritus meus domine exaudi me alleluia alleluia alleluia | h00090 | PRLG |
| Custodi me domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum exaudi deus justitia meam alleluia | h00297 | SNO |
| Audi orationem meam domine et clamorem meum exaudi ad lacrimas meas ne obsurdescas parce mihi ut refrigerer | h00631 | CFP |
| In quacumque die invocavero velociter exaudi me domine deus meus | h03534 | ANT |
| Exaudi domine de precationem ... | 006688za | V |
| Dicamus omnes domine exaudi et miserere | Ex toto corde et ex tota mente supplices te deprecamur | Non secundum peccata nostra retribuas nobis | Sed secundum misericordiam indulge nobis | h04656 | PRCS |
| Domine deus virtutum exaudi (...) | 602561a | V |
| Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum | 920026 | PS |
| In finem pro torcularibus filiis Core psalmus | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum | Concupiscit et deficit anima mea in atria domini cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | Etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | Beatus vir cujus est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit | In valle lacrimarum in loco quem posuit | Etenim benedictionem dabit legislator ibunt de virtute in virtutem videbitur deus deorum in Sion | Domine deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe deus Jacob | Protector noster aspice deus et respice in faciem Christi tui | Quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abjectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum | Quia misericordiam et veritatem diligit deus gratiam et gloriam dabit dominus | Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia domine virtutum beatus homo qui sperat in te | 920083 | PS |
| Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros | 920107 | PS |
| Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Christe audi nos Christe exaudi nos | 909041g | LiV |
| Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | g01155 | In |
| Usquequo exaltabitur inimicus meus super me R. Respice et exaudi me domine deus meus (...) | a00517 | W |
| Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te miserere mihi domine quoniam ad te clamavi tota die | g01206b | InV |
| Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem orationis meae | g02431f | TcV |