Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnat pro nobis nisi tu deus noster
Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micat versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia gemine gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque mox sperat novum quod nulla vox interpellet fide jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula amen