Dilexit Andream dominus in odorem suavitatis dum penderet in cruce dignum sibi computavit martyrem quem vocavit apostolum dum esset in mari et ideo amicus dei appellatus est
Alleluia locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel dicens ad eos munera mea et fructus meos in odorem suavitatis offere mihi in diem sollemnem
Estote imitatores dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit semedipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis alleluia
Deprecatus est populus faciem dei et exaudivit illum dominus et dedit eis salutem et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis alleluia
Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia