Full text:
Dirige domine pedes nostros in viam pacis deus Israel
Genre:
Usual feast:
CAO:
2246
CAO concordances:
E
- Log in to post comments
| 003184 A | Illuminare domine his qui in tenebris sedent et dirige pedes nostros in viam pacis deus Israel |
| 002249 A | Dirige pedes nostros in viam pacis deus Israel |
| h04441 VAR | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum quae ab evo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| h04285a ANTV | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum pophetarum suorum qui a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati | Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per visceram misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbrae mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| 002245 A | Dirige domine pedes nostros in viam pacis |
| a07512 Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
| 003311 A | In viam pacis et salutis dirige domine pedes nostros |
| 002247 A | Dirige domine pedes nostros in viam pacis sicut locutus est |
| 001239 A | Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis deus Israel |
| h04643 CaH | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria |