| h02881 ANT | Domine deus meus in te speravi salva me libera me ab omnibus persequentibus me nequando rapiat ut leo animam meam |
| h03658 ANT | Libera me domine de ore leonis et de manu canis eripe animam meam ut narrem nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te domine deus meus |
| g01134a GrV | Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa |
| 920108 PS | In finem Psalmus David | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus | Cum judicatur exeat condemnatus et oratio ejus fiat in peccatum | Fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus accipiat alter | Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis | Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus et diripiant alieni labores ejus | Non sit illi adjutor nec sit qui misereatur pupillis ejus | Fiant nati ejus in interitum in generatione una deleatur nomen ejus | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini et peccatum matris ejus non deleatur | Fiant contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum | Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam | Et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare | Et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam | Et tu domine domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua | Libera me quia egenus et pauper ego sum et cor meum conturbatum est intra me | Sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut locustae | Genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea immutata est propter oleum | Et ego factus sum opprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua | Adjuva me domine deus meus salvum me fac secundum misericordiam tuam | Et sciant quia manus tua haec et tu domine fecisti eam | Maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur | Induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut diploide confusione sua | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | Quia astitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |
| h02890 ANT | Domine libera a malis animam meam |
| 920007 PS | Psalmus David quem cantavit domino pro verbis Chusi filii Jemini | Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me | Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat | Domine deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis | Si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis | Persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat | Exsurge domine in ira tua et exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge domine deus meus in praecepto quod mandasti | Et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere | Dominus judicat populos judica me domine secundum justitiam meam et secundum innocentiam meam super me | Consumetur nequitia peccatorum et diriges justum scrutans corda et renes deus | Justum adjutorium meum a domino qui salvos facit rectos corde | Deus judex justus fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies | Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum | Et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit | Ecce parturiit injustitiam concepit dolorem et peperit iniquitatem | Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit | Convertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet | Confitebor domino secundum justitiam ejus et psallam nomini domini altissimi |
| h00075a PSLMV | Tribulationem et dolorem inveni et nomen domini invocavi obsecro domine libera animam meam |
| h02120 ANT | Ad defensionem meam respice eripe a framea animam meam et de manu canis unicam meam libera me domine de ore leonis |
| 007927 W | Ab insurgentibus in me libera me domine R. Quia occupaverunt animam meam |
| 920024 PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis |