| 601411b V | Dominus judicabit fines terrae et dabit imperium regi suo QUI POPULUM |
| h01551 ANT | Dominus ascendit in caelos et ipse judicabit extrema terrae |
| h00378 VPR | Dominus ascendit in caelos et tonat et ipse judicabit extrema terrae |
| h04647 CaH | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea sic introibunt in requiem meam |
| g03512b SCRV | Alleluia apparuit dominus principi et dixit ad eum multiplicabo semen tuum tanquam caeli sidera et creabuntur ex te gentes et populi ut possideant omnes fines terrae et confirmabo solium tuum in Israel usque in aeternum benedicam te et non deficiet ex te vir qui compleat voluntatem meam surgens vero sacerdos benedixit universae ecclesiae |
| g00922 PS | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat |
| 909030 IP | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| h04676 CaH | Ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur | Et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet | Et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | Et requiescet super eum spiritus domini | Spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini | Non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet | Sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae | Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium | Et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renus ejus | Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit | Vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos | Vitulus et ursus pascentur et simul requiescent catuli eorum | Et leo quasi vos comedet paleas et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis | Et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet | Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia domini sicut aquas maris operientes | In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum |
| h02413a ANTV | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel |
| 001109 I | Non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae |