Genre:
Full text:
Dum sacrificare simulacris nollet Januarius abscissus est corporis nervis
Feast:
CAO sources:
L
CAO:
2467
Full text | |
---|---|
001221A |
Accersiri autem jubens Vitum infantem Caesar compellit sacrificare diis ille namque intrepidus culturae se daemonum non consentire respondit |
001439A |
Ante tyrannum ductus Januarius pontifex pro Christo laudes cecinit numina refutans hic primum clausus est caeco in carcere |
001582A |
Beati Joannis virtus Herodis feritus cum refertur confusa sunt viscera corda tremuerunt et omnis corporis sensus stupendo aufugerunt |
001636A |
Beatus Januarius orabat dicens domine Jesu Christe qui me ex utero matris usque hanc horam custodire dignatus es adhibe solitam pietatis tuae custodiam et libera me de ferventis fornacis incendio |
001659A |
Beatus praesul Januarius et ejus socii in Campania provincia tamquam ligna nobilia orti suo in tempore suavem fidei fructum dederunt |
001766A |
Capitolium meum Christus est cui corde credo et ore confiteor etsi non digna sacrificare cupio illi ipsa immolari |
001842A |
Cogente apostolo fatebatur daemon populo nolite miseri sacrificare mihi quia catenis igneis vinctus retineor |
001965A |
Cujus corporis sollemne pignus Suessionensium urbs tanti muneris praemio ditata promeruit ut cum omnium populorum fidem sollemni ambitione gratissima sancti Medardi membra tradenda essent sepulturae... |
001992A |
Cum beati martyres pervenissent ad locum ubi decollandi erant sanctus Januarius cum ceteris flectens genua orabat dicens domine Jesu Christe suscipe spiritum nostrum in pace |
002029A |
Cum repente viribus corporis coepit destitui tunc moeror et luctus omnium vox plangentium unaque precantium ne pastor oves deserat |