| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris virtutis dei domine Jesu accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum quia nesciunt quid faciunt | 007865 | R |
| Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris dei | a00148 | A |
| Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris dei | 003392 | A |
| Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris virtutis dei | 006984 | R |
| Alleluia Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dextris Dei | g04149 | Al |
| Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dextris virtutis dei | g00559a | InV |
| Video caelos apertos et Jesum stantem a dextris virtutis dei domine Jesu accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum | g00564.1 | Cm |
| Lectio actuum apostolorum in diebus illis Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Iesum stantem a dextris dei et ait ecce video caelos apertos et fílium hominis stantem a dextris dei exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu suscipe spiritum meum positis autem genibus clamavit voce magna dicens domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in domino | a02125 | L |
| Alleluia Video caelos apertos et Jesum stantem a dextris virtutis dei | g00562 | Al |
| Video caelos apertos et Jesum stantem a dextris virtutis Dei | g00562.Tp06 | Tp |
| Stephanus dei gratia plenus erat in plebe multa signa faciebat caelos apertos aspiciebat Jesum stantem videbat a dexteris dei et dicebat | 006885Pa | [M] |
| Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in Domino | a07053 | L |
| Video caelos apertos et Jesum stantem a dextris virtutis dei domine Jesu accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum quia nesciunt quid faciunt | g00564 | Cm |
| STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula | a07053.Tp01 | Tp |