Exsulta satis filia Sion lauda et laetare filia Jerusalem quia ecce rex tuus veniet tibi mittis et salvator ipse pauper ascendet super pullum filium subjugatis et dissipabitur archus belli et loquetur pacem gentibus quoniam potestas ejus amari usque ad mare et ad fluminibus usque ad fines terrae quid enim bonum ejus aut quid pulchrum ejus est nisi frumentum electorum aut vinum germinans virgines petite ab eo pluviam in tempore scrotino et dabit imbrem vobis et herbam in agris
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt hic est rex Israel et Emmanuel genus David et mundi salvator noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos