Alleluia Lauda Jerusalem dominum lauda deum tuum Sion | Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te | Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te | Qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo ejus | Qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit | Mittit crystallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit | Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae | Qui annuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israel | Non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis alleluia
Cantemus domino gloriose enim magnificatus est aequum et ascensorem dejecit in mare fortitudo mea et robur meum dominus et factus est mihi in salutem iste deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum dominus quasi vir pugnator Yahweh nomen ejus currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare in spiritu fuoris tui congregatae sunt aquae stetit ut agger unda fluens coagulatae sunt abyssi in medio mari dixit inimicus persequar comprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus quis similis tui in diis domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis faciens mirabilia extendisti manum tuam devoravit eos terra dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti ad habitaculum sanctum tuum introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es domine sanctuario domine quod firmaverunt manus tuae dominus regnabit in aeternum et ultra
Lauda Jerusalem Dominum lauda Deum tuum Sion Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te Qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo ejus Qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit Mittit crystallum suam sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae Qui annuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israel Non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum Amen