Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus
Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego veniam et habitabo in medio tui ait dominus | Et applicabuntur gentes multae ad dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia dominus exercituum misit me ad te | Et possidebit dominus Judam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Jerusalem | Sileat omnis caro afacie domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo