In finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem cum tenuerunt eum Allophyli in Geth | Miserere mei deus quoniam conculcavit me homo tota die impugnans tribulavit me | Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me | Ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo | In deo laudabo sermones meos in deo speravi non timebo quid faciat mihi caro | Tota die verba mea execrabantur adversum me omnes cogitationes eorum in malum | Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam | Pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua | Tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam deus meus es | In deo laudabo verbum in domino laudabo sermonem in deo speravi non timebo quid faciat mihi homo | In me sunt deus vota tua quae reddam laudationes tibi | Quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram deo in lumine viventium
In finem psalmus ipsi David | Beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum dominus | Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus | Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus | Ego dixi domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi | Inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen ejus | Et si ingrediebatur ut videret vana loquebatur cor ejus congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur | In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi | Verbum iniquum constituerunt adversum me numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat | Etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem | Tu autem domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis | In hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me | Me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum fiat fiat
Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino