Vox praeclara deum nunc laudet et omne per aevum cujus in excelsis resonent praeconia laudis dum Margarita victrix transfertur ad astra juxta magnificum quem gessit in hoste triumphum o quam speciosa sunt vestigia quae ducunt ad vitam o quam inenarrabilis odor respirat in his quibus invitentes sua prece nos sustentes intercessio sanctae Margaritae
GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudibus eximiis bone rex te corde colentes LAUDAMUS TE Oribus hymnidicis modulanti voce cantentes BENEDICIMUS TE Corpore subnixi celebrantes mente subacti ADORAMUS TE Gloria de cujus benedicta loco nitet almus GLORIFICAMUS TE Gratia non gratos quia gratos prescia gignit GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Ut velut incensum caeli conscendat ad aulam QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Vulnera dira medens et sancto munere ditans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS A quo percipiunt sancti fore quique beantur TU SOLUS DOMINUS Caelorum terraeque maris necnon et abyssi TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Carne et mente simul hominem quem credimus esse ete hominem verumque Deum Christum veneramur CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN
Interrogante autem eo quid esset respondit dominus meus Martinus migravit ex hoc mundo et nunc angeli canendo et deum benedicendo deferunt enim in excelsis
Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adjunxit socium de Bohemia natum professione monachum promotione episcopum Romae exsulem ex Prussia martyrem expansis bracchiis confitentem deum confessus est per varia genera tormentorum alleluia