In finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrios | Notus in Judaea deus in Israel magnum nomen ejus | Et factus est in pace locus ejus et habitatio ejus in Sion | Ibi confregit potentias arcuum scutum gladium et bellum | Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis | Turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis | Ab increpatione tua deus Jacob dormitaverunt qui ascenderunt equos | Tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua | De caelo auditum fecisti judicium terra tremuit et quievit | Cum exsurgeret in judicium deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae | Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi | Vovete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili | Et ei qui aufert spiritum principum terribili apud reges terrae
Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis gentes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum
Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus ut audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitia et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum et David servi tui