| h02993 LDMT | In sanctis ejus laudate dominum in psalterio et cithara laudate eum |
| ah53168 Sq | Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo | Tu ejus amore carnalem | In navi parentem liquisti | Tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus | Ut ejus pectoris sacra meruisses fluenta portare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quae solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christo es gavisus | Idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum ceteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda | Joannes Christi care |
| 008405 H | Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite | Nova veniens e caelo nuptiali thalamo praeparata ut intacta copulatur domino plateae et muri ejus ex auro purissimo | Portae nitent margaritis adytis patentibus et virtute meritorum illuc introducitur omnis qui pro Christi nomine hic in mundo premitur | Tunsionibus pressuris expoliti lapides suis coaptantur locis per manum artificis disponuntur permansuri sacris aedificiis | Angularis fundamentum lapis Christus missus est qui compage parietis in utroque nectitur quem Sion sancta suscepit in quo credens permanet | Omnis illa deo sacra et dilecta civitas plena modulis in laude et canore jubilo trinum deum unicumque cum favore praedicat | Hoc in templo summe deus exoratus adveni et clementi bonitate precum vota suscipe largam benedictionem hic infunde jugiter | Hic promereantur omnes petita adquirere et adepta possidere cum sanctis perenniter paradisum introire translati in requiem | Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus est et potestas per aeterna saecula |
| 003283 A | In sanctis et in firmamento virtutis ejus laudate dominum omnes angeli ejus |
| h03013 LDMT | Laudate dominum in sanctis ejus alleluia alleluia |
| 001326zx AV | Laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus alleluia alleluia alleluia |
| h03015 LDMT | Laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento magnitudinis ejus |
| 920067 PS | In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus |
| h03016 LDMT | Laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus |
| 920148 PS | Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia |