Hic est Jacobus dilectus Christi apostolus quia domino meruit honorari prae omnibus inter apostolos electione et numero locum tenere tertius martyrio coronari primus
Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse...
Diligebat autem eum Jesus quoniam specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum quia virgo electus a domino virgo in aevum permansit
Dilectus plus ceteris est Joannes | Christi apostolis et evangelista | Cui dominus matrem virginem virgini commendavit in cruce | Et recumbens in pectore Jesu fluentu sapientiae | Aperto ore suo...
Suscipe verbum virgo Maria quod tibi a domino per angelum transmissum est concipies per aurem deum paries et hominem ut benedicta dicaris inter omnes mulieres