Genre: 
Full text: 
Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse virgo atque vero mansisse | Habuit virgo partum genuit Deum verum et virgo in saecla mansit sine labe | Protulit de se natum hominem atque Deum utrumque verum justum sanctum atque supra cuncta colendum | Quapropter excelsa jubilantes Mariae virginis modulamur ovantes Cantica praedulcia resonantes ab ore | Dicamus eam beatam esse prae cunctis spiritu copulante sanctorum | Gratiarum omnibus celsiorem atque | Ipsa enim est Maria stella figurata maris et domina totius creaturae dicta | Ipsa super omnes celebs sedet inter caeli cives pulchrior cunctis redimita patriarchis | Hanc suppliciter poscamus misereri mereamur vitam quatinus perhennem eam Domino deprecantes | Et in saecula saeculorum laetantes sociati sanctis Deo laudem dantes illud praedudum jubilantes Alleluia
Fulltext source: 
I-BV : MS 34
Notes: 
Edited in Ah53 as no 97a according to 4 Beneventan sources