Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi
Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem
Ex ore infantium deus et lactantium perfecisti laudem PUERI | Laudate pueri dominum laudate nomen domini PUERI | Benedicit omnes timentes se dominus pusillos cum majoribus PUERI | Laudate dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi PUERI | Turba quoque quae convenerant ad diem festum venienti regi cum gaudio obviabat ovans et dicens OSANNA | Auditum quia erat grande miraculum resuscitasse Jesum quatriduanum mortuum PUERI | Cum dominus veniret Jerosolimam exsultantes populi occurrebam illi clamantes OSANNA | Hebraeorum quam turba solvebant munera laudis cum palmis obviam venientes PUERI | Domino appropinquante Jerosolimis Hebraeorum pueri procedebant psallentes OSANNA | Cum autem Dominus asellum sedens Jerosolimis appropinquasset omnes illi pariter occurrebant dicentes PUERI Hebraeorum vesirmenta...