Full text:
Magnificat anima mea dominum et sanctum nomen ejus
Genre:
Usual feast:
CAO:
3668
CAO concordances:
C H
- Log in to post comments
| g01598 Ca | Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo aula respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mente cordis sui deposuit potentes de sede et exaltavit humiles esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula |
| h03296a ANTV | Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes replevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum |
| h04641 CaH | Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis gentes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum |
| h04720 CaH | Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae | Nationes multae de longinquo venient tibi et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen domini dei sui | Et munera sua in manibus habentes regi caelorum offerunt cum laetitia et nomen domini magnum erit in omnibus saeculis saeculorum | Maledicti omnes qui sperunt te et omnes qui blasphemant te | Maledicti omnes qui oderunt te et omnes qui dixerunt in te verbum durum | Maledicti omnes qui deponunt te et omnes qui dextruunt muros tuos et omnes qui subuertunt turres tuas et omnes qui succendunt habitationes tuas | Et benedicti erunt in te omnes qui aedificant te in aeternum | Nunc gaude et laetare cum filiis justorum quia omnes in te colligentur et benedicent dominum in aeternum | Felices qui diligunt te felices qui gaudent in pace tua et felices omnes homines qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis | Quoniam gaudebunt et videbunt omnes gaudium tuum in saecula | Anima mea benedicet dominum regem magnum qui liberavit Jerusalem | Et aedificabitur iterum domus ejus in omnibus saeculis saeculorum confitebuntur regi caelorum | Hostie Jerusalem smaragdo et safiro fabricabuntur et lapides pretiosi omnes muri tui | Turres Jerusalem gemis aedificabuntur et propugnacula ejus auro mundo | Plateae Jerusalem canticum laetitiae dicunt et per omnes vicos ejus dicetur alleluia | Benedictus dominus qui exaltat te et benedicetur in omnibus saeculis saeculorum quoniam in te benedicet omne sanctum in aeternum |
| g02841a InV | Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus |
| g00458 Al | Alleluia Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus |
| g02712a GrV | Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus |
| 920033 PS | David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo |
| h04716 CaH | Gaudens gaudebo in domino et exsultavit anima mea in deo salutari meo | Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum corona et sponsam ornata munilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitia et laudem quoram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non qui escam | Donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges terrae inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quos os domini nominabit | Et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Set vocaberis voluntas mea in ea et terra tua in habitabitur | Quia complacuit domino in te et terra tua in habitabitur | Habitabit enim jubentis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam suam et gaudebit super te dominus deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini dominum ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra |
| g02739a GrV | Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus |