| 920024 PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis |
| 920034 PS | Ipsi David judica domine nocentes me expugna impugnantes me | Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi | Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum | Confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus domini coarctans eos | Fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus domini persequens eos | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam | Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum et in laqueum cadat in ipsum | Anima autem mea exsultabit in domino et delectabitur super salutari suo | Omnia ossa mea dicent domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum ejus egenum et pauperem a diripientibus eum | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me | Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae | Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar | Et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi | Dissipati sunt nec compuncti tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam | Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te | Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant | Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri | Vidisti domine ne sileas domine ne discedas a me | Exsurge et intende judicio meo deus meus et dominus meus in causam meam | Judica me secundum justitiam tuam domine deus meus et non supergaudeant mihi | Non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum | Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me | Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur dominus qui volunt pacem servi ejus | Et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam |
| 920070 PS | Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum in te domine speravi non confundar in aeternum | In justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu | Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui | Quoniam tu es patientia mea domine domine spes mea a juventute mea | In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper | Tamquam prodigium factus sum multis et tu adjutor fortis | Repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam | Ne projicias me in tempore senectutis cum defecerit virtus mea ne derelinquas me | Quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum | Dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui eripiat | Deus ne elongeris a me deus meus in auxilium meum respice | Confundantur et deficiant detrahentes animae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi | Ego autem semper sperabo et adjiciam super omnem laudem tuam | Os meum annuntiabit justitiam tuam tota die salutare tuum quoniam non cognovi litteraturam | Introibo in potentias domini domine memorabor justitiae tuae solius | Deus docuisti me a juventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua | Et usque in senectam et senium deus ne derelinquas me donec annuntiem bracchium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam | Et justitiam tuam deus usque in altissima quae fecisti magnalia deus quis similis tibi | Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me | Multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me | Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam deus psallam tibi in cithara sanctus Israel | Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti | Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi |
| h03352a ANTV | Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino |
| a06734 L | Oratio Jone prophete | Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me de ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt | Et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute mea domino | Et dixit dominus pisci et evomuit Jonam in aridam [...] |
| 920072 PS | Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion |
| 001272 A | Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus |
| 920041 PS | In finem intellectus filiis Core | Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum fortem vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est deus tuus | Haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad donum dei in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei | Et deus meus ad meipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico | Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio deo vitae meae | Dicam deo susceptor meus es quare oblitus es mei et quare contristatus incedo dum affligit me inimicus | Dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei dum dicunt mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et deus meus |
| h04713 CaH | Haec dicit dominus creans te Jacob et formans te Israel | Noli timere quia redemi te et vocavi nomini tuo meus es tu | Dum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te | Dum ambulaveris per ignem non combureris et flamma non ardebit in te | Quia ego dominus deus tuus sanctus Israel salvator tuus | Dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Sabaa pro te | Ex quo honorabilis factus es mihi in oculis meis et gloriosus ego dilexi te | Et dabo homines pro te et populos pro anima tua noli timere quoniam ego tecum sum | Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te | Dicam aquiloni da et austro noli prohibere | Afferam filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae | Et omnis qui invocaverit nomen meum in gloria mea creavi eum formavi eum et feci eum |
| h03858 MT | Deus deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter et caro mea |