Quem dicunt homines esse filium hominis dixit Jesus discipulis suis respondens Petrus dixit tu es Christus filius dei vivi et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam
Ut autem saturati sunt dixit Jesus discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus