Full text:
Omnes angeli ejus laudate dominum de caelis
Genre:
Usual feast:
CAO:
4116
CAO concordances:
CGBEMVHRDFSL
- Log in to post comments
| 920148 PS | Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia |
| h03006 LDMT | Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis laudate dominum omnes angeli ejus |
| h03008 LDMT | Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis laudate eum omnes angeli ejus |
| h03010 LDMT | Laudate dominum de caelis laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus |
| g02766.Tp01 Tp | Credo in Deum patrem omnipotentem | Solus qui tuetur omnia solus qui gubernat omnia | Creatorem caeli et terrae | Sine quo nihil est creatum | Et in Jesum Christum filium ejus unicum | Natum ante saecula | Dominum nostrum | Pro mundi remedio carnis opertum pallio | Qui conceptus est de spiritu sancto | Natus ineffabiliter | [natus] Ex Maria virgine | Sol de stella | Passus sub Pontio Pilato | Ipsi potestate tradita | Crucifixus mortuus et sepultus | Qui nulla perpetrarat facinora | Descendit ad inferna | Gemit capta pestis antiqua | Tertia die resurrexit a mortuis | Tyrannum trudens vinculo | Ascendit ad caelos | Unde descenderat | Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis | Regna cujus jure tenet parili | Inde venturus est judicare vivos et mortuos | Reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Credo in spiritum sanctum | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indigne Dei auribus | Sanctam ecclesiam catholicam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Sanctorum communionem | Angeli quorum semper vident faciem patris | [remissionem peccatorum] Carnis resurrectionem | In mortalitatem cum Christo | Vitam aeternam | Quem repromisit Deus diligentibus se | Amen |
| h03005 LDMT | Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis angeli ejus laudate eum |
| 920096 PS | Huic David quando terra ejus restituta est dominus regnavit exsultet terra laetentur insulae multae | Nubes et caligo in circuitu ejus justitia et judicium correctio sedis ejus | Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus | Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae vidit et commota est terra | Montes sicut cera fluxerunt a facie domini a facie domini omnis terra | Annuntiaverunt caeli justitiam ejus et viderunt omnes populi gloriam ejus | Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli ejus | Audivit et laetata est Sion et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua domine | Quoniam tu dominus altissimus super omnem terram nimis exaltatus es super omnes deos | Qui diligitis dominum odite malum custodit dominus animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos | Lux orta est justo et rectis corde laetitia | Laetamini justi in domino et confitemini memoriae sanctificationis ejus |
| 920112 PS | Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem |
| g00456 Tc | Laudate dominum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus |
| a06870 H | Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori poenae subdidit membra | Judex iniquus ipse Quintianus virginem sanctam Agatham cum vidit decem malignis feminis obscenis tradi praecepit | Quam cum vidissent blandiuntur verbis audi praeceptum judicis monentis adora deos et lucrare vitam praemia multam | Sed fide plena nobilis puella exsecrat cuncta vanitatum verba spemque defixam retinet in Christo spemque invictam | Quam Quintianus praesentari jubens idola vana cogit adoranda fortis puella retinet in Christo fide perfecta | Iratus judex sibilat crudelis tortores suos excitat in malis torqueri jubet delicatum corpus puellae sacrum | Poenas illatas viriliter portat corpus intactum domino conservat fide qua credit omnia tormenta fortiter vincit | Additur poena crudelis et saeva virginis sacrae torquetur mamilla diuque torta abscindi praecepit ubera sacra | Tunc virgo sancta in carcere trusa fortis in Christo facta est athleta cujus in caelis angelica cura sanat mamillam | Splendor cum sanctis tenebras illustrat per totam noctem lux e caelis micat pavore multo territi custodes fugiunt omnes | Furore plenus ultroneus tortor testas acutas ignitos carbones corpus sacratum volutari jubet latere nudo | En terrae motus factus est immanis maerorque cunctis terruit tortores unum oppressit nomine Silvanum pars parietis | Omnis conventus ille civitatis tremore viso sic concurrunt omnes judicem saevum volentes occidi fugiit ipse | Post virgo laeta ergastulis clausa expandit manus dominum exorans sacram efflavit animam in caelos toga cum sanctis | Angelus dei descendit de caelo corpusque sanctum tu mala honorum tabula signat aureis scripta litteris sacram | Judex iniquus unquam erubescens volens inquiri ejus facultates pessima morte morsibus equorum nece tastatur | Miratum satis prodierunt signa anni vertentis facta comprobaris Aethneus ipse mons eructuavit ignem ardentem | Videntes cuncti rogum venientem velum sepulcri simul expandentem ignis stetit honorificandum corpus beatum | Deus qui tanta tribuisti dona virgini tuae caelestia regna nobis indignis ob honorem ejus dilue culpas | Ob cujus laudem clerus decantatur praecibus ejus tibi sit acceptus ratumque reddat plebis tuae victum honore sacrum | Sacerdos vita habeatur clarus moribus bonis tibi sit ornatus ut dignae possit tuum immolare corpus beatum | Cujusque festi annuis recursu laudis honoris persolvimus votum ejus obtentu laetemur cum sanctis tuis in caelo | Haec in honorem carmina quae dixit virginis sacrae merita narrabit tuo ex dono heres sit in caelo sanctorum choro | Gloria tibi patri glorioso et Jesu Christo redemptori nostro qui tecum regnat cum spiritu sancto juge per aevo |