Full text:
Omnes sancti dei dominum benedicite in aeternum alleluia
Genre:
Usual feast:
CAO:
4131
CAO concordances:
V
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem | 920134 | PS |
| Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae | Nationes multae de longinquo venient tibi et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen domini dei sui | Et munera sua in manibus habentes regi caelorum offerunt cum laetitia et nomen domini magnum erit in omnibus saeculis saeculorum | Maledicti omnes qui sperunt te et omnes qui blasphemant te | Maledicti omnes qui oderunt te et omnes qui dixerunt in te verbum durum | Maledicti omnes qui deponunt te et omnes qui dextruunt muros tuos et omnes qui subuertunt turres tuas et omnes qui succendunt habitationes tuas | Et benedicti erunt in te omnes qui aedificant te in aeternum | Nunc gaude et laetare cum filiis justorum quia omnes in te colligentur et benedicent dominum in aeternum | Felices qui diligunt te felices qui gaudent in pace tua et felices omnes homines qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis | Quoniam gaudebunt et videbunt omnes gaudium tuum in saecula | Anima mea benedicet dominum regem magnum qui liberavit Jerusalem | Et aedificabitur iterum domus ejus in omnibus saeculis saeculorum confitebuntur regi caelorum | Hostie Jerusalem smaragdo et safiro fabricabuntur et lapides pretiosi omnes muri tui | Turres Jerusalem gemis aedificabuntur et propugnacula ejus auro mundo | Plateae Jerusalem canticum laetitiae dicunt et per omnes vicos ejus dicetur alleluia | Benedictus dominus qui exaltat te et benedicetur in omnibus saeculis saeculorum quoniam in te benedicet omne sanctum in aeternum | h04720 | CaH |
| Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas | a01386 | H |
| Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit | a07445 | Va |