Egregius Christi martyr Cucuphas oravit deum et dixit domine mi Jesu Christe qui creasti omnia exaudi me certantem cum diabolo et ostende incredulis mirabilia tua
Peccavimus domine peccavimus tibi parce peccatis nostris et salva nos qui gubernasti Noe super undas diluvii exaudi nos et Ionam de abysso verbo revocasti libera nos qui Petro mergenti manum porrexisti auxiliare nobis Christe filius dei
Generosa virgo Gertrudis supplicum semper fidelissima consolatrix in te nobis portus salutis ad te clamantes exaudi rogamus et misericordiam quam de te predicamus pie senciamus
In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus
Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum