| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |
| Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis miserere nobis miserere nobis deus noster | h02125 | ANT |
| Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis miserere nobis domine | h02125.1 | ANT |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX BONAE VOLUNTATIS | 1 Aureas arces super astra structas coetibus sanctis dedit angelorum LAUDAMUS TE BENEDICIMUS TE | [2 Quem creatura benedicit omnis cuncta quem celi sacra plebs adorat] ADORAMUS TE GLORIFICAMUS TE |3 In quibus gaudent Domini tuentes gaudia vultus GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM | 4 Nos Dei salvans veneranda proles virginis sacrae generatus alvo DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS 5 Passus haud labe deitatis alme tegmine carnis DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE 6 Ergo persona manet una forma per quam usia gemina coruscans DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS | 7 Emmanuele specie fideli intimat unum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | 8 Qui dolens mundum sceleris veternis mole depressum miserans aevum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 9 In crucis ligno moriens resolvit vincula mortis QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS 10 Clarus ad dextram residens paterna regnant in caelis patri coaeternus [totius mundi moderans habenas] QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE | [11 Veritas virtus via lux salusque vita perennis] 12 Atque compar spiritui sancto famulos gubernas caelitus Dei CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47210 | Tp |
| Kyrie Rex saeculorum consolator maestorum susceptor contritorum et sola spes maerentum eleison | Kyrie Deus fortis sanctus et immortalis qui caelis dominaris ac potens es in terris eleison | Kyrie Rex immense qui sola potestate concludis quod est omne disponendo benigne eleison | Christe Quem dei patris verbum credimus Mariae filium patri coaeternum et unigenitum per te cuncta manent veritas et vita Emmanuel eleison | Christe Principium et finis qui mortem passus es pro nobis miserere lapsis rebus terrae pronis et peccato fessis quos morte levasti misericors eleison | Christe splendor karissime dei patris primogenite cum quo manens vere simul et aeterne nostri miserere reparator vitae cunctipotens eleison Spiritus bone dator gratiae distributor Karitatis et actor patri natoque consors eleison Trinitatis deus vera unus es in natura cui est sola majestas et aequalis potestas eleison | Kyrie Rerum factor caelorum fabricator cunctorum dominator omniumque redemptor nostri clemens sis memor eleison | ah47040 | Ky |
| Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui resides caelis et condita cuncta tueris MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | In nostris festis praestans solamina maestis MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | In te speranti populo spem pacis amanti DONA NOBIS PACEM | 509505.Tp60 | Tp |
| Kyrie eleison | Christe eleison | Christe audi nos | Christe exaudi nos | Pater de caelis deus miserere nobis | Fili redemptor mundi deus miserere nobis | Spiritus sancte deus miserere nobis | Sancta trinitas unus deus miserere nobis | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnes sancti beatorum spirituum ordines orate pro nobis | Sancte Joannes Baptista ora pro nobis | Omnes sancti patriarchae et prophetae orate pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Joannes ora pro nobis | Omnes sancti apostoli et evangelistae orate pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnes sancti martyres orate pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Francisce ora pro nobis | Sancte Dominice ora pro nobis | Sancte Antoni ora pro nobis | Omnes sancti confessores orate pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Agatha ora pro nobis | Sancta Clara ora pro nobis| Omnes sancti et sanctae dei orate pro nobis | Propitius esto parce nos domine | Propitius esto exaudi nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab omni peccato libera nos domine | A morte perpetua libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per baptismum et sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per crucem et passionem tuam libera nos domine | Per mortem et sepulturam tuam libera nos domine | Per sanctam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut nobis indulgeas te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris te rogamus audi nos | Ut nosmetipsos confortare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos| | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Christe audi nos | Christe exaudi nos | 909041.3 | Li |
| Canticum graduum Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis | Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae suae ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri | Miserere nostri domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione | Quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus et despectio superbis | 920122 | PS |
| Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens Baptista Joannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsi throni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | a00185 | H |
| Gloria in excelsis deo | 1 Qui pater es matris summi sapientia patris |Et in terra pax hominibus bone voluntatis 2 Qui meritum vere pacis non demeruere | Laudamus te | 3 Armiger invicte |Benedicimus te 4 Leo magne Deus benedicte | Adoramus te | 5 Te tua plebs orat | Glorificamus te | 6 Te laudat honorat adorat | Gratias agimus tibi propter magnam tuam gloriam | 7 Gloria magna quidem creat et stirpat beat idem | Domine deus rex celestis deus pater omnipotens | 8 Subditur imperio mundus uterque tuo | Domine fili unigenite Iesu Christe et sancte spiritus | 9 Celica terrenis moderans deitatis habenis | Domine deus agnus dei filius patris | Qui tollis peccata mundi 10 Virgine matre Deo patre summum credimus ortum | Miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram | 11 Dilue peccatum | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | 12 Miseris ignosce reatum | Quoniam tu solus sanctus | 13 Es pius et mitis | Tu solus dominus | 14 Et fecundissima vitis | Tu solus altissimus Iesu Christe | 15 Et tibi subjecti sint nec sine fine rejecti | Cum sancto spiritu | 16 Respice de caelis nos et adesse velis | In gloria Dei patris Amen. | ah47205 | Tp |
| Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis ejus | 509504.Tp30 | Sa |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47198 | Gl |