| g00408 Al | Alleluia Gustate et videte quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus |
| h04749 CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen |
| h01987a SNOV | Laudate nomen ejus quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in saeculum saeculi veritas ejus |
| 920032 PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| 200861.1 A | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus |
| g02835 L | Divinatio in labiis regis in judicio non errabit os ejus pondus et statera judicia domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi abominabiles regi qui agunt impie quoniam justitia firmatur solium voluntas regum labia justa qui recta loquitur dirigetur indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eum in hilaritate vultus regis vita et clementia ejus quasi imber serotinus misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus rex qui judicat in veritate pauperes thronus ejus in aeternum firmabitur |
| g00617b OfV | Laudate nomen ejus quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in saeculum saeculi veritas ejus |
| 920099 PS | Psalmus in confessione | Jubilate deo omnis terra servite domino in laetitia introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam dominus ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus | Quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus |
| a02131 PS | Jubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia | Introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi | Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus |
| 920116 PS | Alleluia Laudate dominum omnes gentes laudate eum omnes populi | Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas domini manet in aeternum |