Full text:
Reges terrae et omnes populi laudate deum
Genre:
Usual feast:
CAO:
4593
CAO concordances:
CGBEMVHRDFSL
- Log in to post comments
| h03041 LDMT | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae laudate dominum |
| 920148 PS | Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia |
| a07467 A | Laudate reges terrae et omnes populi lauda cum regina lusitana gens dominum per quam posuit fines tuos pacem adipe frumenti satians te |
| 005153.1 A | Timor et tremor venit in Ninive civitate magna per quem scelerata plebs indicit jejunium et luctuosa turba induit se cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humiliter cunctis lugentibus et prophetans per universum regnum Omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam bos et peccora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non suggant matrum ubera sed clament ad deum in fortitudinem ternis diebus ne paciantur sodomis sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus sis miseris nos sumus opera tua quam dedisti filio tuo in hereditatem tuam noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed exaudi voces afflicti populi illud revolvens quod in nobis pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia |
| g00922 PS | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat |
| ah49404 Tp | Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis |
| h03011a LDMTV | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae |
| ah02110 H | Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus |
| 001326zk AV | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae alleluia alleluia |
| 920002 PS | Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania | Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus | Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum | Qui habitat in caelis irridebit eos et dominus subsannabit eos | Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos | Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram | Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore | Apprehendite disciplinam nequando irascatur dominus et pereatis de via justa | Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo |