Salve porta perpetuae lucis fulgida | Maris stella inclita domina virgo materque dei Maria | Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora | Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a deo famina mundo nunquam audita | Aveto tu Maria quae totius plena muneris effulges gratia est nam tecum dominans | Ne paveas divina quia prole laetaberis te fore gravidam | Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta | Magnus hic erit Jesus filius summi ac throni Davidis gloria et regni meta ipsius non erit aliqua | Mox ad haec dicta parans credula corda concipis dominum sabaoth sic verbum caro factum est ex te virgo sacra | Te ergo petimus ipsum pro nobis rogita | Salvet ut nos per omnia saecula
Joannes testimonium perhibuit de illo dicens vidi caelos apertos et descendit spiritus sanctus corporali specie quasi columba in ipso et ego vidi et testimonium perhibeo quia hic est filius dei