Full text:
Et haec dixit mihi*
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
I-Rvat Vat.lat.5319
- Log in to post comments
| h00335 RS | Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum fuerat corpus Jesu et vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi alleluia alleluia alleluia |
| a07050.Tp01 Tp | Lectio Isaias prophetae Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | Haec dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | Audite insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sunt tutissimus ires | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | Et nunc haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | Reges videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | Et adorabunt Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | Et sanctum Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor est praecantis |
| ah08005 Sq | Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est in mundo qui natus est pro salute gentium Huic pater ingenitus praemisit divinitus Gabrielem nuntium | Ave dixit nuntius ex te virgo filius nascetur pax gentium salus vita omnium Sine viri coitu plena sancto spiritu concipies parvulum qui salvabit populum | Ut haec audit virgo plaudit et fideli Gabrieli verba reddit dulcia Ait illa sum ancilla regis hujus defers cujus mandata salubria | At ancillae mandat ille fies parens licet carens conjugali copula Ad haec verba non superba virgo prolem stella solem florem gignit virgula | Ex Maria sic est natus rex Messias appellatus qui natus nova gaudia dedit renovans omnia Nobis ergo praesentatum veneremur regem natum quem nasciturum cantica praedixerunt prophetica | O Maria vas pudoris nostri mater salvatoris hac in die tu Messiae servos reconcilia Ut quos ipse jam redemit et cruore suo emit prece tua nos ad sua reducat palatia | Amen dicant omnia |
| h00446 RS | Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia |
| 002698 A | Et dixit ad eos alleluia haec sunt verba quae locutus sum ad vos alleluia |
| g04486a GrV | Venit Maria Magdalena nuntians discipulis quia vidit Dominum et haec dixit mihi |
| 004758 A | Sanctissimus Georgius spiculatoribus dixit venite complete quod vobis praeceptum est et flectens genua famulus domini decollatus est in pace et exivit sanguis de ejus corpore et post haec completum est martyrium cum gaudio alleluia |
| 920106 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt | Esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos | Et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis | Sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro | Quia exacerbaverunt eloquia dei et consilium altissimi irritaverunt | Et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | Suscepit eos de via iniquitatis eorum propter injustitias enim suas humiliati sunt | Omnem escam abominata est anima eorum et appropinquaverunt usque ad portas mortis | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera ejus in exsultatione | Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | Ipsi viderunt opera domini et mirabilia ejus in profundo | Dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus | Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat | Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos | Et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus | Et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum | Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim | Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea | Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum | Et collocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis | Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis | Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et jumenta eorum non minoravit | Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore | Effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via | Et adjuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias | Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum | Quis sapiens et custodiet haec et intelleget misericordias domini |
| 600607a V | Venit Maria nuntians discipulis quia vidi dominum meum et haec dixit mihi |
| ah49404 Tp | Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis |