Full text:
Vox turturis audita est in terra nostra
Genre:
Usual feast:
CAO:
5510
CAO concordances:
E
- Log in to post comments
| 602630a V | Vox turturis audita est in terra nostra ficus pertulit grossos suos |
| g00086 Gr | Flores apparuerunt in terra nostra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra |
| g04479 Al | Alleluia Vox turturis audita est in terra nostra ficus protulit grossos suos |
| 005162 A | Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit flores apparuerunt vineae florentes odorem dederunt et vox turturis audita est in terra nostra surge propera amica mea veni de Libano veni coronaberis |
| g00406 TcV | Flores apparuerunt in terra nostra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra |
| h04091a ANTV | Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum |
| h00770 PRLG | Hilaritate perfusa est omnis terra alleluia vox sacerdotum et levitarum audita est alleluia incipite domino deo nostro in organis alleluia componite illi psalmum novum alleluia alleluia alleluia |
| a02856.1 H | Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox sed omnis consonet | Da puer plectrum choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum gesta Christi insignia hunc Camena nostra solum pangat ut laudet lyra | Christus est quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce chorda et tympano spiritum caelo influentem per medullas auriens | Facta nos et jam probata pangimus miracula testis est orbis nec ipsa terra quod vidit negat comminus deum docendis proditum mortalibus | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et omega cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt | Ipse jussit et creata ipse dixit et facta sunt terra caelum fossa ponti trina rerum machina quaeque in his vigent sub acto solis et lunae globo | Corporis formam caduci membra morti obnoxia induit ne gens periret primoplasti ex germine merserat quem lex profundo noxiali Tartareo | O beatus ortus ille virgo quem puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis os sacratum protulit | Gloria |
| h03250 PSLD | Hilaritate perfusa est omnis terra alleluia vox sacerdotum et levitarum audita est alleluia incipite deo nostro in organis alleluia componite illi psalmum novum alleluia alleluia alleluia |
| g02630 Sq | Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia |