Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum complevitque deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit ab omni opere quod patrarat
Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum complevitque deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit ab omni opere quod patrarat
Domine salva nos perimus impera et fac deus tranquillitatem magnam porro homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant qualis est hic quia ventis imperat et mari et oboediunt ei
Diem celebremus virginis die eya | Per quam deus tot miracula fecerat quae tendunt in infinita | Sed quamvis sunt haec inormia proferamus tamen illius aliqua | In primis Liubilam reddidit sanam quae podagra longe jacet per tempora | Leibolfo sedula aufert scabella et per quina hunc reparat dispendia | Morte tenta quaedam puella virginis per verba vitae est reddita | Sensit Gaila hoc in textura Waldpurgis si festa essent colenda | Quid tu Tyura tardas misella cur non reddis ei Xenia | Quae te aegram erexit sanam quae dives Encletica | Sed quis expediat omnia cum sint mille milia | Quae Christus egerat fortia Waldpurgis per merita | Seu debilis natura seu fuerit fortuna coepit naturalia usui apta | Languoribus gravata membra fert qui sana et quod salus est summa ponit delicta | En quid plurima quae quis rogat sensit adepta | Laetus et propria cernit quisque sospes limina | O summi Waldpurga regis amica o placitura castitatis gemma | O virgo quae audis veni electa veni Christi sponsa accipe porisma | Sualaveldis tu digneris interesse placata | Virgunculas tibi datas atque Christo commenda | Adducantur illi et ora