O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta...
Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie...
Jam nunc ad illos properare convenit quia passionis tempus immane apostolorum namque natalitio zoe beata dum oraret promptior celso per sontem tradidit spiritum | Dies deductos octo postt...
Psallite regi nostro psallite psallite psallite sapienter | Nam psalterium est jucundum cum cithara Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini Dum quod...
Egregius dei martyr Vincentius diris tormentorum suppliciis pro Christo alacriter superatis ac felicis pugnae agone constanter expleto tandem pretiosa resolutus in morte caelo triumphans spiritum...
Pater sanctus dum infirmitate gravi per dies quattuordecim laborasset in senectute bona hujus vitae liberatus ergastulo animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus
Sanctus pater Benedictus elevatis in aera oculis vidit spiritum germane sororis sancte videlicet Scholasticae virginis mirabiliter ascendentem ad deum qui est mirabilis dominus in altis