Beatus Christi famulus sanctus Petrus apostolus insignis ac praecipuus Christi amore agnitus | In sede quoque optima sedit post Antiochiam Romae ubi ditissimae nobilitatis gratia | Cui ponti juxta litora Christi occurrit gratia mox ebrius in spiritu corde reliquit saeculum | Hujus sacrata gressibus umbra daretur temporis contactus quoque languidis mox faciebat prospera | Elegit crucis tropaeum ascendere post magistrum cujus doctrina et gratia refulget in ecclesia | Gloria tibi domine gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum in terris debet ostendere at illi verterunt crucem et pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum dum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie vado vobis parare locum et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum
Petrus apostolus dixit paralytico Aenea sanet te dominus Jesus Christus surge et sterne tibi qui continuo surrexit et omnes qui videbant conversi sunt ad dominum