Credo in Deum patrem omnipotentem | Solus qui tuetur omnia solus qui gubernat omnia | Creatorem caeli et terrae | Sine quo nihil est creatum | Et in Jesum Christum filium ejus unicum | Natum ante saecula | Dominum nostrum | Pro mundi remedio carnis opertum pallio | Qui conceptus est de spiritu sancto | Natus ineffabiliter | [natus] Ex Maria virgine | Sol de stella | Passus sub Pontio Pilato | Ipsi potestate tradita | Crucifixus mortuus et sepultus | Qui nulla perpetrarat facinora | Descendit ad inferna | Gemit capta pestis antiqua | Tertia die resurrexit a mortuis | Tyrannum trudens vinculo | Ascendit ad caelos | Unde descenderat | Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis | Regna cujus jure tenet parili | Inde venturus est judicare vivos et mortuos | Reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Credo in spiritum sanctum | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indigne Dei auribus | Sanctam ecclesiam catholicam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Sanctorum communionem | Angeli quorum semper vident faciem patris | [remissionem peccatorum] Carnis resurrectionem | In mortalitatem cum Christo | Vitam aeternam | Quem repromisit Deus diligentibus se | Amen
Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus perquem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant quem angeli in arcepoli voce consona semper canunt hoc corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam aevaeque lasciviam tergeret haec praesens die cula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo Christe patris unice qui humannum nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei
Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus | Per quem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium | Per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant | Quem angeli in arce poli voce consona semper canunt | Hic corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam Evaeque lasciviam tergeret | Hoc praesens diecula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras | Nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios | Nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei | Gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo | Christe patris unice qui humanam nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos | Et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces | Ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei