Sublevatis beata Walburgis oculis ac manibus in caelum dixit cum lacrimis domine Jesu Christe cui humilis ancilla a cunabulis servire decrevi de collato mihi caelitus lucis munere gratias tibi refero
Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tantis juvenis | Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus idola | Hic nudis mysteria bracchiis conficiens praeditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas
Ad erat pascha domini et transitus sacro sacerdotis ejus Guthlaci quo festo mediante sole terris oriente sed et maximo caelitus splendore coruscante percepta vivifica communione in caelum oculis ac manibus elevatis reposcentibus se civem reddidit angelis