- Log in to post comments
| a06750.1 H | Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen |
| ah54086 Sq | Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in Romulea | Crux Andreae digna confert praemia Jacobus uterque nitet laurea Aegeas illum hos Judaica gens transmittit ad aethera | Sunt Matthaeo sunt Joanni collata duo clara gratiarum munera Hirtacus illum necat hunc suas Jesus vocat ad epulas | Philippus Christi gratia docens praedicat in Scythia | Thomas confossus lancea cursum consummat in India | Simon en Judas dum sacra Persis ostendunt monita | Fusus sanguis ambos stola perornavit purpurea | Bartholomeus dat Indis vitae dogmata | Matthiae culmen dedit sors apostolica | Plaudat ergo tellus plaudat caelorum curia et hac die sacra plaudat praesens familia honorando sacrosancta apostolorum merita | Hi sunt candelabra ante Deum lucentia hi praelati celsa summi regis in curia hi sal terrae hi lux mundi hi clara caeli lumina | Jam palma jam corona jam promissa olim mensa illis est adposita | O quanta quam praeclara quam jucunda celebrantur hac mensa convivia | His nostra sunt sollemnia | Sint vota sint praeconia | Sint grata laudum carmina |
| ah53101 Sq | Alleluia Claris vocibus inclyta cane turma sacra melodimata Voci mens bene concina sonent verbis pneumata concordia | Divina robusto tetrachorda plectro docta manus perite feriat Resultet virtutum pia lyra deo sonans nunc dragmata dulcisona | Est harmonia haec divina sonore virtutum liquidissima Mixta castitas ex qua intra in sede locata mixolydica | Hujus in te consisteria in immutabilia Quae mater es inviolata virgo quae puerpera | Iccirco tua deum fuere digna ferre viscera Quem non caelica neque terrea cincta claudunt spatia | Virginum o regina te canimus Maria per quam fulsere clara mundo lumina Tu salus orbis alma tu caeli porta facta per te saeculo vita omni dedita | Caelicis terrea tu jungis divinis humana Paradisiaca per te nobis patet janua | Adesto famulis piissima influa jam suspendens prece pericula Audi fidelia precamina impetrata deferens caelitus veniam | Et quiete nobis temporum inclita Hac in vita nostra dirige opera | Post funera urania nos duc ad habitacula Quo laetemur omnes una tecum per cuncta saecula | Exclament nunc omnigena amen redempta |
| a00177.33 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laetitiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corylus silex ulmus acernus pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Sollitiam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu pretium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit |
| ah44081 Sq | Organa plebs pia psalle jucunda | Benedicti clara quia micant incliti festa per ampla orbis spatia veneranda | Ex libera pulchre qui fuit ortus stirpe virga lucida atque flos scandens ut lilia | Namque florida temnens spreverat a pueritia | Excisa redintegra quem sonant antra laude sacra | Divina pollens gratia per omnia | Justus hic nives frigora fert aspera | Caelesti donatus stola tu Benedicte legislator alme vota vide nostra et data hodie cantica | Lumen mundi nunc per saecla exora Jesum pro nobis spes una monachorum magna gaudia donantem optima | Justi mens praeclara et digna quem nil nocet pessima fraus mortis conscia | Felici qui dextra dat crucis signa crepat fiala mox pestis bajula | Et dum venenata mittit invidus hostis dona viro dei mente mala | Refer inquit ista quo nulli ferant exitia vir sanctus corvo imperat | Ac cuncta stupent pectora noctu quo signabas | Lucide in usum tecta fratrum praeparanda | Magna caeli stella eos semper illustra quos sanctae vitae placida formas regula veraque pollens gloria | Orbis lux maxima tuo vehantur nostra pater ductu jam carmina ad siderea aeterno regi placida | Cum tibi praeconia concinimus audias | Ligati tu fortia videns solvis vincula | Jussa cujus tremunt tartara mortuo dum datur vita libera | Ecce soror et Scholastica culmina dum quaerit virgo supea | Nexa fratri plurima de dulci bona audit patria | Transit ad caelestia cum vera tandem innocentia | Uatum psallens cithara mira sanctorum gemma in caelo nosmet subleva castae precis instantia | Electorum in aula rege nos Benedicte caelorum regis conviva ne nos pater despicias | Tui mox viam plura praetegunt pallia | Ornatque lampas multa dum petis caelica | Rite nostra figi cordis huc prece lumina | Vita nobis Benedicte et verbo facias | Micans luce aeterna |
| a01386 H | Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas |
| a06266 H | Cohors beata seraphim quem Christus arcte diligit laudet chorusque canticis noster resultet aemulis | Hic discit almus edocet hic unde verbum prodeat sinumque matris impleat sinum patris non deserens | Felix Joannes diligit et te magister providus ut clara thabor lumina hortique cernas taedia | Tu raptus in sublimia arcana caeli conspicis agni sed et mysteria ecclesiaeque percipis | O digne fili virgine successor alti nominis nos adde matri filios nos conde Christi in pectore | Verbo sit ingens gloria caro quod est et creditur cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| g03415 Sq | Ave clara stella maris in lucem mundi probaris exorta divinitus Euge tuae claritatis lux umbrosae vetustatis patrum fugat gemitus In ortu tuo jucundo toti fuit orta mundo salus et salvatio Per te namque virgo pia humanae sortis Maria datur reparatio O felix tu coeli porta semper clausa per quam orta vera lux apparuit Cujus lucis venustate dira noctis obumbratae caligo disparuit Hujus virgo jubar lucis in hunc orbem introducis carnis tectum vestibus O quam digna venerari ad quam lux haec humanari venit de coelestibus Haec est Stella matutina solis radio vicina ex qua sol justitiae Christus Deus noster ortus est quo sternitur distortus serpens dux nequitiae O miranda genitura qua mutatur hic natura patrem gignis iilia Tu matris gaudes honore virginali fulgens flore quis audi vitalia Sed qui vim dedit naturae hanc suae virtutis jure immutare potuit Dispositione dia tibi genitrix Maria virtus hac in notuit Eja mater te colentes piis votis te poscentes pio vultu respice Ne nos hostis castitatis trahat ad secum damnatis casta mater prospice Amen |
| ah37095 Sq | Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna |
| ah40315 Sq | Agmina laeta plaudant caelica | Aurea hac luce quam sacrat lux apostolica | Quam Petri Paulique germana decorat laurea | Nam Petrus Catholicam toto orbe positam sub Christo regit ecclesiam | Quam Paulus sublimia fundatam per dogmata ad regna provehit supera | Petrus virtute sancta vincens Simoniaca monstra triumphat in gloria | Paulus herile sperma contorquens Elyma gemella obcrecavit lumina | Petrum marmoris salsa spoliantem profunda divina vocavit tuba capturam quo trahat humanam | Paulumque in Judea torquentem Christi membra de sede clamavit alta perlustrans hunc alma doctrina | Eia praecelsa nunc angelica turma concrepa et resulta voce clara Christi preconia | Quem confessus est una Petrus in patria | Paulus archana contempIans super aethra lucifer inter astra totum mundum clarus irradiat et ad vitae pascua credentes advocat | Petrum ferrea stringunt lora sed lux eripit angelica unde pio corde laeta congaudet ecclesia | Paulum aspera inter vincla signa comitantur maxima donec urbis Romae celsa visitaret culmina | Petrus omnia verbo sanat infirma | Prestans caecis lumina suscitans cadavera dans et bonis cuncta cunctis bona | Adsunt gemina in Roma candelabra | Quorum lucent lumina inter mundi climata | Solis ab exortu et occasu | Haec inter tanta famina caeli conscendunt gaudia haec die sancta | Per quorum nos suffragia Christe salvator adjuva atque conserva | Per saecla |