Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste
Alleluia postquam resurrexit dominus Jesus Christus a mortuis stans in medio discipulorum locutus est dicens pax vobis ego sum qui resurrexi a mortuis alleluia
Kyrie leyson Hodie Christus resurrexit alleluia dicite ei eia | Kyrie leyson Angelus mihi nuntiavit dulci voce surrexit sicut dixit | Kyrie leyson Flebant quae nimium set hibant se pariter veracesque audiunt | Christe leyson Christus jam liberans de inferno restaurans sanctorum animas | Kyrie leyson Dragmam quam perdidit reportavit in regno qui regnans quae perpetuo | Christe leyson Nosque tibi flagitamus et canimus nosque cunctos rex hagie des ut vitam | Kyrie leyson O quam beata animas qua meruis de tartara atque seva | Kyrie leyson O quam pretiosa erit vita o quam pulchra es deique donantia | Kyrie leyson O crux alma quae abstraxisti totumque orbem salvasti praessentem | Kyrie leyson