- Log in to post comments
| ah49002 Tp | Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de qua dudum vaticinando Isaias dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est | Alleluia alleluia jam vere scimus quia Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes |
| 509503.Tp01 Tp | Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen |
| ah37333 Sq | Laus honor sit | Eloi cunctipotenti in sanctorum gloria Nos vocibusque tonantem laudemus in suprema | Gratam pietatem tribuat sanctificando corda et nostra corpora Illi decus virtus cui jam nunc intonant praeconia regi inclita | Supernus adoret almus chorus cunctusque populus alta profunda montes flumina Caelum et sidera semper Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Atque dulcisona vox virtutum sonora nostra concordet odas canendo debitas Cunctaque concrepent et laetentur plene hac die sacra Elon laudando condita | Gaudendo jubilent omnes sollemnia celebrantes nunc sanctorum referentes praeconia voce dulciflua Gloria sit illi in aethera cujus clara rutilant dona quis aeterna vitae consequamur magna praemia | Ubi flagrat lux perennis in paradisi gaudia Angelorumque caterva ibi gaudet per saecula | Dulci personat symphonia melos concinit psallendo harmonica In qua decenter post funera o quam beata sanctorum sunt agmina | Patriarcharum apostolorum virginumque clara Prophetarumque confessorum et martyrum inclita | Nova canentia cantica caeli supra sancta pallatia splendida in civitate almiflua In qua sanctorum sunt agmina trinitatem sanctam cernentia | Poscimus ergo nos cum ipsis paradisi frui amoenia Te Deum cernentes supremum ex virgine natum veneranda | Tibi sit per aevum decus et potestas |
| a03283 H | Adorna Sion thalamum quae praestolaris dominum sponsum et sponsam suscipe vigil fidei lumine | Beate senex propera promissa comple gaudia et revelandum gentibus revela lumen omnibus | Parentes Christum deferunt in templo templum offerunt legi parere voluit qui legi nihil debuit | Offer beata parvulum tuum et patris unicum offer per quem offerimur pretium quo redimimur | Procede virgo regia profer natum cum hostia monet omnes ad gaudium qui venit salus omnium | Jesu tibi sit gloria qui te revelas gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 100237 I | Regem regum dominum Christum (...) |
| 007274 R | O magnum mysterium et admirabile sacramentum ut animalia viderent dominum natum jacentem in praesepio beata virgo cujus viscera meruerunt portare dominum Christum |
| 001091 I | Innocentiae auctorem dominum adoremus Christum nobis natum |
| 008305 H | A solis ortus cardine et usque terrae limitem Christum canamus principem natum Mariae virginis | Gaudete quidquid gentium Judaea Roma et Graecia Aegypte Thrax Persa Scytha rex unus omnes possidet | Laudate vestrum principem omnes beati ac perditi vivi imbecilli ac mortui jam nemo post haec mortuus | Fit porta Christi pervia referta plena gratia transitque rex et permanet clausa ut fuit per saecula | Genus superni numinis processit aula virginis sponsus redemptor conditor suae gigas ecclesiae | Honor matris et gaudium immensa spes credentium per atra mortis pocula resolvit nostra criminal | Lapis de monte veniens mundumque replens gratia quem non praecisum manibus vates vetusti nuntiant | Qui verbum caro factus est praeconio angelico de claustris virginalibus virginis virgo natus est | Rorem dederunt aethera nubesque justum fuderunt patens excepit dominum terra salutem generans | Mirabilis conceptio Christum protulit sobolem ut virgo partum funderet post partum virgo sisteret | Exsultet omnis anima nunc redemptorem gentium mundi venisse dominum redimere quos condidit | Creator cuncti generis orbis quem totus non capit in tua sancta genetrix sese reclusit viscera | Quem pater ante tempora deus deumque genuit matris almae virginitas cum tempore partum edidit | Tollens cuncta facinora et donans sancta munera augmentum lucis afferens tenebris damnum inferens |
| 206609 A | Laudemus Christum dominum qui (...) |
| g00553.Tp95 Tp | Quem quaeritis in praesepe pastores dicite salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum adest hic parvulus cum Maria matre sua de qua dudum vaticinando Isaias dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est Alleluia alleluia jam vere scimus Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes | PUER NATUS |