- Log in to post comments
| h03550b ANTV | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud |
| h04680 CaH | Ecce dominus deus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit foetas ipse portabit | Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderabit | Quis appendit tribus digitis molem terrae et librabit in pondere montes et colles in statera | Quis adjuvit spiritum domini aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi | Cum quo inid consilium et instruxit eum et docuit eum semitam justitiae et erudibit eum scientia et viam prudentie ostendit illi | Ecce gentes quasi stille situle et quasi momentum instatere reputate sunt | Ecce insulae quasi pulvis exiguus et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum | Omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt ei |
| 007068a V | Ecce dominator dominus cum virtute veniet |
| 007854za V | Ecce dominator dominus cum virtute veniet |
| h04708 CaH | Laetamini cum Jerusalem et exsultare in ea omnes qui diligitis ea | Gaudete cum ea gaudio magno universi qui lugebatis super eam | Et suggeatis et repleamini ab ubere consolationis ejus | Ut mulgeatis et deliciis afluamini ab omnimoda gloria ejus | Quia haec dicit dominus ecce ego declinabo super ea quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam suggetis | Ab ubera portabimini et super genuam blandientur vobis | Quomodo sic cui mater blandientur ita et ego consolabor vos et in Jerusalem consolabimini | Videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi erba germinabunt | Ut cognoscetur manus domini in sanctis ejus et indignabitur inimicis suis | Quia ecce dominus in igne veniet et quasi turbo quadriga ejus | Reddere indignationem furorem suum et increpationem suam in flamma ignis | Quia in igne dominus di judicabitur et in gladio suo ad omnem carnem |
| 006577a V | Ecce dominus noster cum virtute veniet et illuminabit oculos servorum suorum |
| 006584 R | Ecce dominus cum splendore veniet miserebitur Jacob et redimet Israel et habitare eos faciet in terra sua |
| 006585 R | Ecce dominus veniet cum splendore descendet et virtus ejus cum eo visitare populum suum in pace et constituet super eum vitam sempiternam |
| 205131 A | Veniet dominus cum (...) |
| 201482 A | Ecce veniet dominus quem (...) |