- Log in to post comments
| a01851 A | Sanctorum martyrum gloriosa certamina piis semper laudibus haec atollat ecclesia qui pro amore Christi nominis poenas per tulerunt in menso certamine horum meritis et precibus omnen tuam rege plebem in cunctis temporibus |
| a02474 Tp | Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun intonant praeconia doxologica | O quanta praedita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia | Beata plane ac sancta Christum dominum laudantia per saecula omnia | Intra quorum collega manet consortia comptus laurea Salvius in saecula | Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus militia | Jam nunc flabra sonent musica quae cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canentia | Audi nostra Christe cantica | Cujus clara rutilant dona quo aeternae vitae consequimur magna praemia | O pater summa exsulta doxa tibi salvi data | Oramus nostra precibus vota deo fac condigna | Nam materia carnea disseptus poli conscendis palatia | Quo confessorum martyrum quantum beati sanctorum sunt agmina | Unde post agnita caelica resurgens secreta | Nec mora commissa repletis tibi ovilia | Sane ob ipsa tradita moderamina cura haec perfoves maxima arta via dirigens adera | Quo collegia sunt illa | Trinitatem sanctam cernentia unitam | In gloria aeterna in saecla | Jam nostra pie pastor vota ipsi repraesenta | Qui sua temet frui doxa donat in saecula | Amen |
| a07019 H | Gaudet caterva nobilis dei repleta gratia trium sanctorum martyrum praeclara est solemnitas | Templum beata trinitas perenne condidit sibi ex quo novum depromitur dulcissimumque canticum | Hi tres viri concorditer ad passionem veniunt in trinitatis nomine hostem vicerunt pessimum | Faustus benignus primus est effectus hujus temporis condigna non est passio fratres futuram gloriam | Beatus Januarius aperta inquit janua est jam nobis ut gaudia caeli fruamur optima | En martialis prebuit ascensus almum omnibus sanctis te deo ut gloria in cuncta dicarit saecula | Judex iniquus et pessime servos dei cur afficis cur vanis profanis colis deos falsos suscipis | Furore tunc tyrannus est accensus inquit mittite qui nostra audet temnere in igne isto mittite | Intrant beati martyres laeti caminum concinunt hymnum deo et canticum novum piis concentibus | Abjecta carnis sarcina mittunt in astris spiritum Christum vident quem diligunt venientem cum sanctis angelis | Orate ad deum viri sancti ut repellet a nobis mala et conferat nobis bona pacemque donet omnibus | Precamur almi martyres per unum et trinum deum dirum ut jugum jam velociter quod sustinemus auferat | Clemens deus propitius solatium viventibus et mortuis fidelibus paradisi amenitate confoveat | Non patri sit |
| ah07219 Sq | O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula |
| h00616 HYMN | Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen |
| 202014 A | Gloriosus victor Nicasius ipsa quam meruit martyrii claritate et nomine et opere dignus dum in forte sanctorum martyrum victrici laurea tripudiat pro nobis ad deum prius intercessor existat |
| 204468 A | Sanctorum Christi martyrum (...) |
| 205115 A | Venerandi patris Udalrici sollemnia magnae jucunditatis repraesentant gaudia quae merito cleri ac populi suscipiuntur voto caelebrantur tripudio laetetur tellus tali compta praesule exsultet polus tanto ditatus compare solus daemon ingemat qui ad ejus sepulcrum suum assidue perdit dominium ave nunc corona martyrum salve gloria confessorum simulque sanctorum decus omnium nos Christo commenda in perpetuum |
| 205970 A | Sanctorum martyrum qui hunc (...) |
| a00233 A | Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistent milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumadstabunt patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum tunc dies erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt |