Pascha nostrum rex resurrexit et ad patrem suum ascendit immolatus agnus in cruce levatus per astra sibi supera omnia ingenita subtra[h]at Jesus crucifixus de sepulchro surrexit a mortuis Christus venit in mundum et redimeret genus humanum jam regnat per omnia
Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula
Kyrie leyson Hodie Christus resurrexit alleluia dicite ei eia | Kyrie leyson Angelus mihi nuntiavit dulci voce surrexit sicut dixit | Kyrie leyson Flebant quae nimium set hibant se pariter veracesque audiunt | Christe leyson Christus jam liberans de inferno restaurans sanctorum animas | Kyrie leyson Dragmam quam perdidit reportavit in regno qui regnans quae perpetuo | Christe leyson Nosque tibi flagitamus et canimus nosque cunctos rex hagie des ut vitam | Kyrie leyson O quam beata animas qua meruis de tartara atque seva | Kyrie leyson O quam pretiosa erit vita o quam pulchra es deique donantia | Kyrie leyson O crux alma quae abstraxisti totumque orbem salvasti praessentem | Kyrie leyson
Adest pia ac salutifera paschalis gloria | Christus surrexit in quam dampnans thartara nosque relevans ex morte dira | Claustra destruxit saeva virtute sua solvens iniqua justorum vincla | Exsultat jam beata per orbem ecclesia | Est quia morte sacra libera Christi facta | Suum qui plasma ad regna devexit aetherea morte victa atque triumphata | Quique nos sua noxa emundet clementia et gratia foveat superna | Regnans in saecula potenter sempiterna
Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum | Sollemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Cum lucis hora tertia repente mundus intonat apostolis orantibus deum venire nuntiat | De patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu vocesque diversas sonant fantur dei magnalia | Notique cunctis gentibus Graecis Latinis Barbaris simulque demirantibus linguis loquuntur omnium | Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu madere musto sobrios Christi fideles increpat | Sed editis miraculis occurrit et docet Petrus falsum profari perfidos Joele teste comprobans | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula