- Log in to post comments
| 909030a IP | Quoniam deus magnus dominus (...) |
| h04733 CaH | Confitebor tibi domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es meae | Ecce deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo | Quia fortitudo mea et laudatio mea dominus et factus est mihi in salutem | Aurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris et dicetis in illa diae | Confitemini domino et invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones ejus | Mementote quoniam excelsum est nomen ejus | Cantate domino quoniam magnifice fecit annuntiate hoc in universa terra | Exsulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui sanctus Israel |
| 909030 IP | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| h02688a ANTV | Quoniam deus magnus dominus * |
| 001124 I | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos |
| 204215 A | Quoniam justus dominus deus (...) |
| 920046 PS | In finem pro filiis Core psalmus | Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | Quoniam dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram | Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris | Elegit nobis hereditatem suam speciem Jacob quam dilexit | Ascendit deus in jubilo et dominus in voce tubae | Psallite deo nostro psallite Psallite regi nostro psallite | Quoniam rex omnis terrae deus psallite sapienter | Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam | Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt |
| 001124.1 I | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes |
| 920047 PS | Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati | Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus | Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion latera aquilonis civitas regis magni | Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam | Quoniam ecce reges terrae congregati sunt convenerunt in unum | Ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt | Tremor apprehendit eos ibi dolores ut parturientis | In spiritu vehementi conteres naves Tharsis | Sicut audivimus sic vidimus in civitate domini virtutum in civitate dei nostri deus fundavit eam in aeternum | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua | Laetetur mons Sion et exsultent filiae Judae propter judicia tua domine | Circumdate Sion et complectimini eam narrate in turribus ejus | Ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domos ejus ut enarretis in progenie altera | Quoniam hic est deus deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula |
| 920094 PS | Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |