- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h03352a | ANTV |
| Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices contractando creditus es dominus inter fratres gloriosus extitit apostolus | Nuntius venit de Indos quaerere artifices architectum construere regium palatium in foro dum ambulabat cunctorum benalium | Ab eo servum fidelem locutus est dominus ut exquiris talem abtum esse hunc artificem abbanes videns et gaudens suscepit apostolum | Traditus regis ministro sanctus dei apostolus Elioforum ingressus susceptus convivio digna suo percussori reddita est ultio | Rex ut vidit et audivit insigne miraculum jubens ut benedicat supplicanter postulat sic baptisma candidatos consecrat velamine | Gundaforus rex Indorum iniquus ad perfidus romanorum more sibi vuit palatium hujus opus construere praecipit apostolum | Sed beatus atque sanctus didimus apostolus erogando regis aurum construit ediculum rutilum coruscum gemis in supernis sedibus | Carcere mox rex Abbanem trusit cum apostolo gat infirmus regis fratrer migrat ab hoc saeculo caelo ductus vidit dignum fratrisque palatium | Angeli expetunt Christo ut resurgat mortus Gundaforo reddat aurum aemat aedificium e resolvat vinculatum domini discipulum | Ilico surgens exponit sacrum regi ordinem carcerem deinde petit eicit apostolum obsecrant undique fratres veniamque criminum | Tunc Thomas in campum vocat populos Indanicos lapidem conscendit altum corda mulcet gentium per baptisma pollicetur veniam peccaminum | Indiam superiorem visitans aggreditur dogma Christi praedicando fundavit ecclesiam infinita per baptisma consecravit milia | Mira quippe ac stupenda faciens miraculas inticeque restauravit corporalis lumina laticis perfundit unda illam et mindoniam | Christiana jam probata regis uxor Treptia regnum Christi concupiscens respuit terrestria ulcerosum scabrescentem ut sanetur postulat | Praecibus Thomae a Christo diriturque angelus exuit in parte totum ulcerosam tunicam novae cutis indumenta vestivit corporea | Templum solis cominutum corruit cum idolum ac metallum pretiosum solvitur in pulvere rex illius civitatis fuit cum Caricio tunc sacerdos idolorum furibundus ad stitit gladio transverberavit sanctum Christi martyrem glorioso passionis laureantur sanguine | O beata inter omnes edissena civitas quae pignus suscepit almum domini discipulum ubi corpus requiescit cum honore conditum | Inde cuncti te precamur summi patris filium mitte nobis de supernis invictum auxilium ut credentes evadamus aeternum supplicium | Ut sub uno cuncta coors conjuncta fidelium te sequamur te canamur te fruamur perpetim humili confessione proclamemus gloriam | Amen | a06504 | H |
| Et adorabo ad templum sanctum (...) | 602554a | V |
| Psalmus ipsi David ad te domine clamabo deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum | Exaudi domine vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum | Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me quiloquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum | Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis | Quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum ejus destrues illos et non aedificabis eos | Benedictus dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae | Dominus adjutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adjutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | 920027 | PS |
| Oratio Jone prophete | Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me de ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt | Et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute mea domino | Et dixit dominus pisci et evomuit Jonam in aridam [...] | a06734 | L |
| Ipsi David confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi | Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum | In quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem | Confiteantur tibi domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui | Et cantent in viis domini quoniam magna est gloria domini | Quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit | Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua | Dominus retribuet pro me domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne despicias | 920137 | PS |
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h04033a | ANTV |
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniet oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem cum in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h04729 | CaH |
| Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia | ah07107 | Sq |