- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus | h04683 | CaH |
| ZAIN Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus | Lamen1:07 | L |
| In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum | 920043 | PS |
| AIN Fecit dominus quae cogitavit complevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum | Lamen2:17 | L |
| Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion laudante et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus | h03772a | ANTV |
| Ecce dominus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit foetas ipse portabit | Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderabit | Quis appendit tribus digitis molem terrae et librabit in pondere montes et colles in statera | Quis adjuvit spiritum domini aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi | Cum quo inid consilium et instruxit eum et docuit eum semitam justitiae et erudibit eum scientia et viam prudentie ostendit illi | Ecce gentes quasi stille situle et quasi momentum instatere reputate sunt | Ecce insulae quasi pulvis exiguus et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum | Omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt | [...] populum legem manum in corda eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino revertentur et venient in Sion laudante et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus | h03009c | ANTV |