- Log in to post comments
| ah09387 Sq | Ante thronum majestatis laus divine potestatis (...) |
| 200113 A | Ad thronum regis sanctorum (...) |
| a07446 R | Assumpto rege gloriae ad thronum majestatis paternae undecim primates reversi sunt cum caeteris promissum spiritum exspectare Jerosolimis |
| 850231 Sq | Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Johannes testis ipsi dicens in apocalypsi vere vidi vere soripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hii sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit ad te deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem formavit homine | Lucas bos est in figura ut demonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Est Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis lux est insus discretalis rota sensus hiberalis ala contemplatio | Paradisus hiis rigatur viret floret fecundatur hiis habundat hiis laetatur quattuor fluminibus | Christe fons est hii sunt rivi fons est altus hii proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte pietatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab hymno superius |
| ah55007 Sq | Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Joannes testis ipsi scribens in apocalypsi vere vidi vere scripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hi sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit tibi deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem plasmavit homine | Lucas bos est in figura ut praemonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Sed Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis visus sensus spiritalis rota gressus est aequalis ala contemplatio | Paradisus his rigatur viret floret fecundatur his habundat his laetatur quattuor fluminibus | Fond est Christus hi sunt rivi fons est altus hi proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte deitatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab imo superius |