- Log in to post comments
| 920037 PS | Psalmus David in rememorationem de sabbato | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam | Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum | Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravatae sunt super me | Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae | Miser factus sum et curvatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar | Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus et non est sanitas in carne mea | Afflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus | Cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum | Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt et qui juxta me erant de longe steterunt et vim faciebant qui quaerebant animam meam | Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur | Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum | Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones | Quoniam in te domine speravi tu exaudies me domine deus meus | Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt | Quoniam ego in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo semper | Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo | Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique | Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem | Ne derelinquas me domine deus meus ne discesseris a me | Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae |
| 920017 PS | In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum |
| 509502.Tp646 Tp | Qui post me venit ante me factus est | QUONIAM TU SOLUS |
| 006575 R | Ecce agnus dei qui tollit peccata mundi ecce de quo dicebam vobis qui post me venit ante me factus est cujus non sum dignus corrigiam calciamenti solvere |
| 003082 A | Hoc est testimonium quod perhibuit Joannes qui post me venit ante me factus est |
| h03582 ANT | Joannes testificabat de eo et clamabat dicens post me venit qui ante me factus est quia prior me erat |
| 004493 A | Qui post me venit ante me factus est cujus non sum dignus calceamenta solvere |
| 007137 R | Me oportet minui illum autem crescere qui post me venit ante me factus est cujus non sum dignus corrigiam calciamenti ejus solvere |
| 920072 PS | Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion |
| h04287a ANTV | Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea in sanabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium |